Stich Simon Marius

Simon Marius

Mathematicus – medicus – astronomus

1573 – 1624

Simon Marius (Germanice Mayr)

Vitae operumque conspectus

Simon Mayr Gunzenhusanus, qui Marii ipse nomine utebatur, mathematicus, medicus, astronomus, ephemeridum auctor, natus anno 1573, mortuus anno 1624, Onoldsbachii marchionum Brandenburgensium in Franconia mathematicus fuit. Simul cum Galilaeo satellites Iovis planetae inventas post illum demum publicavit, quare a Galilaeo acerrime furti accusabatur. Nostris temporibus et Marium suo iure circulatores Ioviales invenisse et observationes eius partim accuratiores paululum quam Galilaei fuisse constat. Mario iam vivo dubium non fuit, quin primus in Europa Andromedae quoque nebulam descripserit.

Vita

Marius Gunzenhusanus, die 10. Ianuarii anni 1573 Iulianae descriptionis natus, 26.Decembris die 1624 anni Onoldsbachii obiit. Reinhardus Marius pater interim magister civium Gunzenhusanorum fuit. Matri nomen Elisabethae fuit. Marius anno 1606 Felicitatem Lauram, Iohannis Lauri bibliopolae Norimbergensis nati anno 1560, anno 1641 mortui filiam, in matrimonium duxit. Non minus quam duos filios filiasque quinque habuerunt.

Cum Georgius Fridericus marchio aliquando audivisset, quam bene Marius cantaret, cursus Mariii vitae conversus esse putatur. Cantus enim eius principi ita placuisse dicitur, ut eum anno 1586 scholae Sacrifontanae educandum traderet. Quam Marius usque ad annum 1601 convenit atque cuius notissimus denique discipulus exstitit. Neque ei contigit, ut Regiomontani in urbe studia inciperet, et anno 1601 in Pragam urbem profectus est. Postea medicinae studiis incubuit Patavio, qua in urbe Galilaeum convenisse creditur. Annis 1604 atque 1605 studentium Germanorum societati Patavensi praestitit. Ab anno 1606 usque ad mortem anno 1624, die quinto Ianuarii anni 1625 Gregorianae descriptionis, Onoldsbachii mathematicus marchionis fuit.

Studia

Marius ab anno 1594 observationes suas in caelo factas notavit. In annos 1601 usque ad 1629 Prognostica astrologica annua publicavit. Primis sex „Elementorum Euclidis“ libris (Die Ersten Sechs Bücher Elementorum Euclidis) e Graeco sermone Germanice versis, quos anno 1610 Onoldsbachii edidit, Mathematica arte excelluit. Iam ante perspicillum inventum studiosissime caelum observans et de cometa anni 1596 studia publicavit et novae in Ophiucho signo stellae situm accurate indicavit. Adiutus a Iohanne Philippo Fuchsio de Bimbach ab aestate anni 1609 perspicillo Belgico usus est, quo mediante die 29. Decembris anni 1609 Iulianae descriptionis, i.e. uno die post Galilaeum, qui Gregoriana iam descriptione utebatur, maiores Iovis planetae satellites invenit. Quam rem in Prognostico in annum 1612 primum exposuit.

His studiis anno 1614 demum in libro Mundus Iovialis inscripto publicatis Marius ab aemulo isto famoso Italiano in libro Saggiatore inscripto anni 1623 furti accusatus est, qui iam Martio mense anni 1610 in libro Sidereus Nuncius inscripto primam satellitum observationem sibi usurpaverat. Marius autem in suo libro nonnullas res descripsit, quarum Galiaeus in Nuncio mentionem non fecerat. Totam revolutionem satellitum et a motu Iovis et a linea ad eclipticam parallela modo in boream, modo in austrum differentia peneptibili inclinatam esse cognovit. Interim etiam Iovialem quemque circulatorem splendore differre constituit. Harum rerum tabulas aequationum in annos 1608 usque ad 1630 computavit.

Marius observationes Veneris in epistula aestatis anni 1611 memoravit, maculas in sole ab Augusto mense anni 1611 observavit ac motum macularum atque ita aequinoctialem circulum solis ad eclipticam inclinatum esse Novembre mense invenit. Anno 1619 primum id phenomenum periodice exsistere coniecit. Mense Decembre anni 1612 Marius primus Europae civis Andromedae nebulam spectavit et anno 1618 a fine Novembris usque ad Decembrem tertiam et maiorem trium eius anni cometarum inspexit.

Marius quamquam maiores septimi decimi saeculi inventiones non ignoravit, tamen opinionem planetas solem pro centro agnoscere reiecit atque ei systema Tychonis Brahe mundanum praetulit. Eam autem hypothesin se, nullo modo a Brahe adiutum, immo sua sponte invenisse contendit, cum hieme inter annum 1595 et 1596 primum legisset Copernicum.

Hodie quoque auctoritas Mariani operis furti accusatione adumbratur, quamquam initio vicesimi saeculi probatum est et Marium suo solum iure observationes fecisse et primas eius observationes cum novissimis scientiae pervestigationibus partim melius quam Galilaei congruere.

Honores

Mario ab urbe Gunzenhusana anno 1612 argenteum poculum dono traditum est. Satellites Ioviales vicesimo saeculo secundum amores Iovis, patris deorum dearumque antiquorum, nominatos esse a Mario institutum est, cui rei anno 1613 a Iohanne Keplero Ratisbonae occasio data erat.

IAU societas cratere quodam in Luna atque “Marius Hills” montibus et “Rima Marius” regione nominatis Marium honoravit. Anno 2014 IAU societas stellulae cuidam “1980 SM” ad tempus appellatae “(7984) Marius” denique nomen imposuit. In Gunzenhausen civitate Gymnasium illud a Simone Mario nomen duxit atque tabula monumenti causa posita est. In Onoldia Onoldsbachio foro atrium quoddam a Mario nomen tenet. Monumentum Marianum a Frederico Schelle artifice Monacensi creatum in foro minore Onoldsbachio anno 1901 a societate Leones nominata exstructum est. Viae variis in urbibus cum Mario coniunctis secundum Marium nominatae sunt.